monumenta.ch > Notkerus Balbulus > csg456.136 > QUAM PRINCEPS MOTU SUO DIRIGIT. > VIIII. FORMULA COMITIVAE PORTUS URBIS ROMAE. > sectio 7 > sectio 21 > sectio 46 > csg456.346 > sectio 2 > sectio 11 > XVIII. ANNAE V̅ · S̅ · COMITI THEODERICUS REX. (a. 507/511) > csg456.162 > 240 > 301 > 312 > 100 > sectio > csg456.116 > 202 > sectio 7 > sectio 17 > sectio 5 > csg68.283 > sectio 7 > sectio 36 > csg75.720 > bsbClm6224.56 > csg456.76 > csg51.112 > uwbM.p.th.q.1a.127 > sectio 31 > sectio 18 > sectio 41 > bsbClm6224.178 > XLVI. MARABADO V̅ · T̅ · THEODERICUS REX (a. 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XLV. COMITIBUS DEPENSORIBUS ET CURIALIBUS TICINENSIS CIVITATIS THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XLVII. GUDISAL SAIONI THEODERICUS REX. (a. 507/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, XLVI. MARABADO V̅ · T̅ · THEODERICUS REX (a. 507/511)

1 Convenit pietatem nostram petitiones supplicum salubri ordinatione disponere, quia subiectorum animi relevantur, quotiens maerentium querela componitur.2 vir spectabilis itaque Liberius dolenda nobis aditione suggessit coniugem suam in vestro iudicio contra iuris ordinem praegravatam.3 quod si ita est, remotis praeiudiciis apud arbitros, quos partium consensus elegerit, te imminente causa legibus audiatur.4 quod si illic finis negotii nequiverit inveniri, per instructas personas, si tamen ipsae venire non eligunt, nostro comitatui occurrendi licentiam partibus non negamus, ubi nec redemptio sit forte suspecta nec insidiosa possit nocere calumnia.
Cassiodorus HOME

bnf2923.201